ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar
priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas
fregisti
esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai
stabisque mecum super verticem montis
nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum
montem boves quoque et oves non pascantur e contra
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et
de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei
praeceperat Dominus portans secum tabulas
cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo
invocans nomen Domini
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus
misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus
qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem
et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est
qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam
et quartam progeniem
festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans
ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut
gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas
iniquitates nostras atque peccata nosque possideas
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis
signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis
gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini
terribile quod facturus sum
observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante
faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque
et Eveum et Iebuseum
cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas
amicitias quae tibi sint in ruinam
sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus
est aemulator
ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum
fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum
vocet te quispiam ut comedas de immolatis
nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne
postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios
tuos in deos suos
deos conflatiles non facies tibi
sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris
azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim
verni temporis egressus es de Aegypto
omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de
cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit
primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro
eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec
apparebis in conspectu meo vacuus
sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere
sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum
messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni
tempore cuncta conduntur
tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in
conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel
cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos
tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente
in conspectu Domini Dei tui ter in anno
non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque
residebit mane de victima sollemnitatis phase
primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei
tui non coques hedum in lacte matris suae
dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et
tecum et cum Israhel pepigi foedus
fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta
noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in
tabulis verba foederis decem
cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas
tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua
ex consortio sermonis Dei
videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem
timuerunt prope accedere
vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes
synagogae et postquam locutus est
venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit
cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai
impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat
donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae
sibi fuerant imperata
qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed
operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos